Latin · ~3 min
9.76.1 to 9.76.3
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.1-3
Not analysed yet
Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. Bona, inquis, aetate. Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere? Quid ergo? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes? Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam dedecet. Omnis aetatis homines haec schola admittit. In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur? In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam? Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam? Etiam seni esse discendum.