Latin · ~2 min
Book 9, Letter 75
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.7
Not analysed yet
Quid aures meas scabis? Quid oblectas? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es. Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint? Quando illa experieris? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.