Latin · ~1 min
Book 9, Letter 75
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.8
Not analysed yet
Quid ergo? Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est? Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: