Latin · ~2 min
Book 9, Letter 75
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.9
Not analysed yet
primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant. Tamen etiam quod prope est, extra est. Qui sint hi quaeris? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, scire se nesciunt. Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.