Latin · ~2 min
Book 9, Letter 76
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.29
Not analysed yet
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus. Oppone etiamnunc illi multa quae dehortentur, dic: factum tuum matura sequetur oblivio et parum grata existimatio civium; respondebit tibi: ista omnia extra opus meum sunt. Ego ipsum contemptor. Hoc esse honestum scio. Itaque quocumque ducit ac vocat, venio.