Latin · ~1 min
Book 9, Letter 76
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.30
Not analysed yet
Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit; cetera levia sunt, mutabilia. Itaque sollicite possidentis. Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.