Latin · ~2 min
Book 9, Letter 76
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.33
Not analysed yet
Si rectis oculis gladios micantes videt et si scit sua nihil interesse, utrum anima per os an per iugulum exeat, beatum voca; si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit: Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ipse peregi. Tu hodie ista denuntias; ego semper denuntiavi mihi et hominem paravi ad humana.