Latin · ~2 min
9.76.34 to 9.76.35
Seneca the Younger, Epistulae 9.76.34-35
Not analysed yet
Praecogitati mali mollis ictus venit. At stultis et fortunae credentibus omnis videtur nova rerum et inopinata facies; magna autem pars est apud imperitos mali novitas. Hoc ut scias, ea quae putaverant aspera, fortius, cum adsuevere, patiuntur. Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando. Audimus aliquando voces imperitorum dicentium: sciebam hoc mihi restare; sapiens scit sibi omnia restare. Quicquid factum est, dicit: sciebam. Vale.