Latin · ~3 min
9.77.1 to 9.77.2
Seneca the Younger, Epistulae 9.77.1-2
Not analysed yet
Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves. Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est.