Latin · ~2 min
Book 9, Letter 77
Seneca the Younger, Epistulae 9.77.16
Not analysed yet
Ecquid habes, propter quod expectes? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es. Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.