Latin · ~4 min
9.77.17 to 9.77.19
Seneca the Younger, Epistulae 9.77.17-19
Not analysed yet
Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest amicus esse? Patriam? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes? Solem? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti. Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis? Vivere vis; scis enim? Mori times; quid porro? Ista vita non mors est? C Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: nunc enim, inquit, vivis? Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis? Sed ego, inquit, vivere volo, qui multa honeste facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor. Quid? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.