Latin · ~2 min
9.78.11 to 9.78.12
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.11-12
Not analysed yet
Sed molestum est, inquit, carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire. Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris. Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.