Latin · ~2 min
Book 9, Letter 78
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.13
Not analysed yet
Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.