Latin · ~2 min
Book 9, Letter 78
Seneca the Younger, Epistulae 9.78.14
Not analysed yet
Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur. Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere. Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.