Latin · ~2 min
Book 9, Letter 79
Seneca the Younger, Epistulae 9.79.17
Not analysed yet
Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum. Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.