Latin · ~2 min
Book 9, Letter 79
Seneca the Younger, Epistulae 9.79.18
Not analysed yet
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris. Vale.