Latin · ~2 min
Book 9, Letter 80
Seneca the Younger, Epistulae 9.80.1
Not analysed yet
Hodierno die non tantum meo beneficio mihi vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.