Latin · ~3 min
9.80.4 to 9.80.5
Seneca the Younger, Epistulae 9.80.4-5
Not analysed yet
Quid tibi opus est, ut sis bonus? Velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum? Quid ad arcam tuam respicis? Emi non potest. Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt. Tibi des oportet istud bonum, a te petas. Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.