Latin · ~2 min
Book 9, Letter 80
Seneca the Younger, Epistulae 9.80.6
Not analysed yet
Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit. Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.