Latin · ~7 min
Lines 1.1012-1.1082
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1012-1082
Not analysed yet
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce uerberibus, precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat
et aula tectis crepuit excussisminax
unde iste coetus? totus in uultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit uindicem mundus suum.
iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam?
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo. Hy. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori;
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem uetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccasurget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci.
Chorvs Verum est quod cecinit sacer
Thressae sub Rhodopes iugis
aptans Pieriam chelyn
Orpheus, Calliopae genus,
aeternum fieri nihil.
Illius stetit ad modos
torrentis rapidi fragor,
oblitusque sequi fugam
amisit liquor impetum;
et dum fluminibus mora est,
defecisse putant Getae
Hebrum Bistones ultimi.
Aduexit uolucrem nemus
et silua residens uenit;
aut si qua aera peruolat
auditis uaga cantibus
ales deficiens cadit.
Abrumpit scopulos Athos
Centauros obiter ferens
et iuxta Rhodopen stetit
laxata niue cantibus;
et quercum fugiens suam
ad uatem properat Dryas.
Ad cantus ueniunt tuos
ipsis cum latebris ferae
iuxtaque inpauidum pecus
sedit Marmaricus leo
nec dammae trepidant lupos
et serpens latebras fugit
tunc oblita ueneni.
Quin per Taenarias fores
manes cum tacitos adit
maerentem feriens chelyn,
cantu Tartara flebili
et tristes Erebi deos
uicit nec timuit Stygis
iuratos superis lacus.
Haesit non stabilis rota
uicto languida turbine,
increuit Tityi iecur,
dum cantus uolucres tenet;
tunc primum Phrygius senex
undis stantibus immemor
excussit rabidam sitim
nec pomis adhibet manus,
et uinci lapis improbus
et uatem potuit sequi.