Latin · ~7 min
Lines 1.964-1.1011
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.964-1011
Not analysed yet
Inuicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula,
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros uita: cariturae Hercule
lux uilis ista est. exigat poenas sibi
reddamque uitamfata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas seruo manus?
uirtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum ualent?
an arma cessant teque languenti manu
non audit arcus? si potes letum dare,
animosa coniunx dexteram expecto tuam.
mors differatur: frange ut insontem Lichan,
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas
et quidquid aliud cessitat ab illis tamen,
coniunx, redisti. Hyllvs Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa uacat.
De. Si uera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrempauida quid tremuit manus?
quid ora flectis? haec erit pietas scelus.
ignaue dubitas? Herculem eripui tibi:
haec, haec peremit dextra, cui debes patri
auum Tonantem. maius eripui decus,
quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas,
a matre disce. seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum siue maternum libet
inuadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum. non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua,
sed mente nostra. natus Alcidae times?
ita nulla peragas iussa, nec frangens mala
erres per orbem, si qua nascetur fera
referas parentem: dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae: uerberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue uibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti, dira, persequeris face,
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
iamne inferorum, diua, sedere arbitri?
Sed ecce laxas carceris uideo fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam uictus lapis
quaerit relabi. membra quis praebet rotae?