Latin · ~7 min
Lines 1.1445-1.1491
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1445-1491
Not analysed yet
Oete modo infra steterat ac totus fuit
suppositus orbis; tam bene excideras, dolor!
cogis fateriparce et hanc uocem occupa.
Haec, Hylle, dona matris? hoc munus parat?
utinam liceret stipite ingesto impiam
effringere animam quale Amazonium malum
circa niualis Caucasi domui latus.
o cara Megara, tune cum furerem mihi
coniunx fuisti? stipitem atque arcus date,
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,
summus legatur femina Herculeus labor.
Hy. Compesce diras, genitor, irarum minas;
habet, peractum est, quas petis poenas dedit:
sua perempta dextera mater iacet.
He. Cecidit dolose: manibus irati Herculis
occidere meruit; perdidit comitem Lichas.
saeuire in ipsum corpus exanime impetus
atque ira cogit. cur minis nostris caret
ipsum cadauer? pabulum accipiant ferae.
Hy. Plus misera laeso doluit, hinc aliquid quoque
detrahere uelles: occidit dextra sua,
tuo dolore; plura quam poscis tulit.
Sed non cruentae sceleribus nuptae iaces
nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos
ictus sagittis qui tuis uitam expulit.
cruore tincta est palla semiferi, pater,
Nessusque nunc has exigit poenas sibi.
He. Bene est, peractum est, fata se nostra explicant;
lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi
fatidica quondam dederat et Parnassio
Cirrhaea quatiens templa mugitu nemus:
'dextra perempti uictor, Alcide, uiri
olim iacebis; hic tibi emenso freta
terrasque et umbras finis extremus datur.'
nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,
ne quis superstes Herculis uictor foret.
Nunc mors legatur clara memoranda incluta,
me digna prorsus: nobilem hunc faciam diem.
caedatur omnis silua et Oetaeum nemus
succumbat: ingens Herculem accipiat rogus,
sed ante mortem. Tu, genus Poeantium,
hoc triste nobis, iuuenis, officium appara:
Herculea totum flamma succendat diem.
Ad te preces nunc, Hylle, supremas fero:
est clara captas inter, in uoltu genus
regnumque referens, Euryto uirgo edita
Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.