Latin · ~7 min
Lines 1.1492-1.1544
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.1492-1544
Not analysed yet
uictor cruentus abstuli patriam lares
nihilque miserae praeter Alciden dedi
et ipse rapitur. penset aerumnas suas,
Iouis nepotem foueat et natum Herculis;
tibi illa pariat quidquid ex nobis habet.
Tuque ipsa planctus pone funereos, precor,
o clara genetrix: uiuet Alcides tibi.
uirtute nostra paelicem feci tuam
credi nouercam, siue nascenti Herculi
nox illa certa est siue mortalis meus
pater est. licet sit falsa progenies mei,
materna culpa cesset et crimen Iouis,
merui parentem: contuli caelo decus,
natura me concepit in laudes Iouis.
quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus
pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:
superba matres inter Argolicas eris.
quid tale Iuno genuit aetherium gerens
sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen
caelum tenens inuidit, Alciden suum
dici esse uoluit. Perage nunc, Titan, uices
solus relictus: ille qui uester comes
ubique fueram, Tartara et manes peto.
hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam,
quod nulla pestis fudit Alciden palam
omnemque pestem uicit Alcides palam.
Chorvs O decus mundi, radiate Titan,
cuius ad primos Hecate uapores
lassa nocturnae leuat ora bigae:
dic sub Aurora positis Sabaeis,
dic sub occasu positis Hiberis,
quique feruenti quatiuntur axe,
quique sub plaustro patiuntur ursae,
dic ad aeternos properare manes
Herculem et regnum canis inquieti,
unde non umquam remeabit ille.
sume quos nubes radios sequantur,
pallidus maestas speculare terras
et caput turpes nebulae pererrent.
Quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
Herculem in terris alium sequeris?
quas manus orbis miser inuocabit,
si qua sub Lerna numerosa pestis
sparget in centum rabiem dracones,
Arcadum si quis, populi uetusti,
fecerit siluas aper inquietas,
Thraciae si quis Rhodopes alumnus
durior terris Helices niuosae
sparget humano stabulum cruore?
quis dabit pacem populo timenti,
si quid irati superi per urbes
iusserint nasci? iacet omnibus par,
quem parem tellus genuit Tonanti.