Latin · ~8 min
Lines 1.914-1.963
Seneca the Younger, Hercules [Oetaeus] 1.914-963
Not analysed yet
De. Exedit artus uirus, ut fama est, hydrae;
immensa pestis coniugis membra abstulit.
Nvt. Serpentis illi uirus enectae autumas
haut posse uinci, qui malum uiuum tulit?
elisit hydram, dente cum fixo stetit
media palude uictor effuso obrutus
artus ueneno. sanguis hunc Nessi opprimet,
qui uicit ipsas horridi Nessi manus?
De. Frustra tenetur ille qui statuit mori:
proinde lucem fugere decretum est mihi.
uixit satis quicumque cum Alcide occidit.
Nvt. Per has aniles ecce te supplex comas
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.
De. Quicumque misero forte dissuadet mori,
crudelis ille est: interim poena est mori,
sed saepe donum; pluribus uenia obfuit.
Nvt. Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
De. Defendar illic: inferi absoluent ream,
a me ipsa damnor; purget has Pluton manus.
stabo ante ripas, immemor Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
Sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisque ausus est,
hic uincit error: Iuno non ausa Herculem est
eripere terris), horridam poenam para.
Sisyphia ceruix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me uagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis,
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras;
uacat una Danais: has ego explebo uices.
Laxate, manes; recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc ueram tui
agnosce prolemquid tamen tantum manus
uestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua respersit manus
uiri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit,
in me suas agnoscat et laudet manus:
in hanc abire coniugum turbam libet
sed et illa fugiet turba tam diras manus.