Latin · ~7 min
Lines 1.361-1.414
Seneca the Younger, Medea 1.361-414
Not analysed yet
Quod fuit huius pretium cursus?
aurea pellis
maiusque mari Medea malum,
merces prima digna carina.
Nunc iam cessit pontus et omnes
patitur leges:
non Palladia compacta manu
regum referens inclita remos
quaeritur Argo++
quaelibet altum cumba pererrat.
Terminus omnis motus et urbes
muros terra posuere noua,
nil qua fuerat sede reliquit
peruius orbis:
Indus gelidum potat Araxen,
Albin Persae Rhenumque bibunt++
uenient annis saecula seris,
quibus Oceanus uincula rerum
laxet et ingens pateat tellus
Tethysque nouos detegat orbes
nec sit terris ultima Thule.
Nutrix Alumna, celerem quo rapis tectis pedem?
resiste et iras comprime ac retine impetum.
Incerta qualis entheos gressus tulit
cum iam recepto maenas insanit deo
Pindi niualis uertice aut Nysae iugis,
talis recursat huc et huc motu effero,
furoris ore signa lymphati gerens.
flammata facies, spiritum ex alto citat,
proclamat, oculos uberi fletu rigat,
renidet: omnis specimen affectus capit.
haeret: minatur aestuat queritur gemit.
quo pondus animi uerget? ubi ponet minas?
ubi se iste fluctus franget? exundat furor.
non facile secum uersat aut medium scelus;
se uincet: irae nouimus ueteris notas.
magnum aliquid instat, efferum immane impium:
uultum Furoris cerno. di fallant metum!
Medea Si quaeris odio, misera, quem statuas modum,
imitare amorem. regias egone ut faces
inulta patiar? segnis hic ibit dies,
tanto petitus ambitu, tanto datus?
dum terra caelum media libratum feret
nitidusque certas mundus euoluet uices
numerusque harenis derit et solem dies,
noctem sequentur astra, dum siccas polus
uersabit Arctos, flumina in pontum cadent,
numquam meus cessabit in poenas furor
crescetque semper++quae ferarum immanitas,
quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare
Siculumque sorbens quaeue anhelantem premens
Titana tantis Aetna feruebit minis?
non rapidus amnis, non procellosum mare
pontusue coro saeuus aut uis ignium
adiuta flatu possit inhibere impetum
irasque nostras: sternam et euertam omnia.