Latin · ~8 min
Lines 1.415-1.470
Seneca the Younger, Medea 1.415-470
Not analysed yet
Timuit Creontem ac bella Thessalici ducis?
amor timere neminem uerus potest.
sed cesserit coactus et dederit manus:
adire certe et coniugem extremo alloqui
sermone potuit++hoc quoque extimuit ferox;
laxare certe tempus immitis fugae
genero licebat++liberis unus dies
datus est duobus. non queror tempus breue:
multum patebit. faciet hic faciet dies
quod nullus umquam taceat++inuadam deos
et cuncta quatiam. Nutrix Recipe turbatum malis,
era, pectus, animum mitiga. Medea Sola est quies,
mecum ruina cuncta si uideo obruta:
mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet.
Nutrix Quam multa sint timenda, si perstas, uide:
nemo potentes aggredi tutus potest.
Iason O dura fata semper et sortem asperam,
cum saeuit et cum parcit ex aequo malam!
remedia quotiens inuenit nobis deus
periculis peiora: si uellem fidem
praestare meritis coniugis, leto fuit
caput offerendum; si mori nollem, fide
misero carendum. non timor uicit fidem,
sed trepida pietas: quippe sequeretur necem
proles parentum. sancta si caelum incolis
Iustitia, numen inuoco ac testor tuum:
nati patrem uicere. quin ipsam quoque,
etsi ferox est corde nec patiens iugi,
consulere natis malle quam thalamis reor.
constituit animus precibus iratam aggredi++
atque ecce, uiso memet exiluit, furit,
fert odia prae se: totus in uultu est dolor.
Medea Fugimus, Iason, fugimus++hoc non est nouum,
mutare sedes; causa fugiendi noua est:
pro te solebam fugere++discedo, exeo,
penatibus profugere quam cogis tuis.
ad quos remittis? Phasin et Colchos petam
patriumque regnum quaeque fraternus cruor
perfudit arua? quas peti terras iubes?
quae maria monstras? Pontici fauces freti
per quas reuexi nobilem regum manum
adulterum secuta per Symplegadas?
patruamne Iolcon, Thessala an Tempe petam?
quascumque aperui tibi uias, clausi mihi++
quo me remittis? exuli exilium imperas
nec das. eatur. regius iussit gener:
nihil recuso. dira supplicia ingere:
merui. cruentis paelicem poenis premat
regalis ira, uinculis oneret manus
clausamque saxo noctis aeternae obruat:
minora meritis patiar++ingratum caput,
reuoluat animus igneos tauri halitus
interque saeuos gentis indomitae metus
armifero in aruo flammeum Aeetae pecus,
hostisque subiti tela, cum iussu meo
terrigena miles mutua caede occidit;