Latin · ~7 min
Lines 1.471-1.513
Seneca the Younger, Medea 1.471-513
Not analysed yet
adice expetita spolia Phrixei arietis
somnoque iussum lumina ignoto dare
insomne monstrum, traditum fratrem neci
et scelere in uno non semel factum scelus,
ausasque natas fraude deceptas mea
secare membra non reuicturi senis:
[aliena quaerens regna, deserui mea]
per spes tuorum liberum et certum larem,
per uicta monstra, per manus, pro te quibus
numquam peperci, perque praeteritos metus,
per caelum et undas, coniugi testes mei,
miserere, redde supplici felix uicem.
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae
usque a perustis Indiae populis agunt,
quas quia referta uix domus gazas capit,
ornamus auro nemora, nil exul tuli
nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;
tibi patria cessit, tibi pater frater pudor++
hac dote nupsi. redde fugienti sua.
Iason Perimere cum te uellet infestus Creo,
lacrimis meis euictus exilium dedit.
Medea Poenam putabam: munus, ut uideo, est fuga.
Iason Dum licet abire, profuge teque hinc eripe:
grauis ira regum est semper. Medea Hoc suades mihi,
praestas Creusae: paelicem inuisam amoues.
Iason Medea amores obicit? Medea Et caedem et dolos.
Iason Obicere crimen quod potes tandem mihi?
Medea Quodcumque feci. Iason Restat hoc unum insuper,
tuis ut etiam sceleribus fiam nocens.
Medea Tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus,
is fecit++omnes coniugem infamem arguant,
solus tuere, solus insontem uoca:
tibi innocens sit quisquis est pro te nocens.
Iason Ingrata uita est cuius acceptae pudet.
Medea Retinenda non est cuius acceptae pudet.
Iason Quin potius ira concitum pectus doma,
placare natis. Medea Abdico eiuro abnuo++
meis Creusa liberis fratres dabit?
Iason Regina natis exulum, afflictis potens.
Medea Ne ueniat umquam tam malus miseris dies,
qui prole foeda misceat prolem inclitam,
Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus.
Iason Quid, misera, meque teque in exitium trahis?