Latin · ~7 min
Lines 1.849-1.909
Seneca the Younger, Medea 1.849-909
Not analysed yet
Chorvs Quonam cruenta maenas
praeceps amore saeuo
rapitur? quod impotenti
facinus parat furore?
uultus citatus ira
riget et caput feroci
quatiens superba motu
regi minatur ultro.
quis credat exulem?
Flagrant genae rubentes,
pallor fugat ruborem.
nullum uagante forma
seruat diu colorem.
huc fert pedes et illuc,
ut tigris orba natis
cursu furente lustrat
Gangeticum nemus.
Frenare nescit iras
Medea, non amores;
nunc ira amorque causam
iunxere: quid sequetur?
quando efferet Pelasgis
nefanda Colchis aruis
gressum metuque soluet
regnum simulque reges?
Nunc, Phoebe, mitte currus
nullo morante loro,
nox condat alma lucem,
mergat diem timendum
dux noctis Hesperus.
Nvntivs Periere cuncta, concidit regni status;
nata atque genitor cinere permixto iacent.
Chorus Qua fraude capti? Nuntius Qua solent reges capi:
donis. Chorus In illis esse quis potuit dolus?
Nuntius Et ipse miror uixque iam facto malo
potuisse fieri credo. Chorus Quis cladis modus?
Nuntius Auidus per omnem regiae partem furit
immissus ignis: iam domus tota occidit,
urbi timetur. Chorus Vnda flammas opprimat.
Nuntius Et hoc in ista clade mirandum accidit:
alit unda flammas, quoque prohibetur magis,
magis ardet ignis; ipsa praesidia occupat.
Nutrix Effer citatum sede Pelopea gradum,
Medea, praeceps quaslibet terras pete.
Medea Egone ut recedam? si profugissem prius,
ad hoc redirem. nuptias specto nouas.
quid, anime, cessas? sequere felicem impetum.
pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?
amas adhuc, furiose, si satis est tibi
caelebs Iason. quaere poenarum genus
haut usitatum iamque sic temet para:
fas omne cedat, abeat expulsus pudor;
uindicta leuis est quam ferunt purae manus.
incumbe in iras teque languentem excita
penitusque ueteres pectore ex imo impetus
uiolentus hauri. quidquid admissum est adhuc,
pietas uocetur. hoc age! en faxo sciant
quam leuia fuerint quamque uulgaris notae
quae commodaui scelera. prolusit dolor
per ista noster: quid manus poterant rudes
audere magnum, quid puellaris furor?