Latin · ~7 min
Lines 1.910-1.957
Seneca the Younger, Medea 1.910-957
Not analysed yet
Medea nunc sum; creuit ingenium malis:
iuuat, iuuat rapuisse fraternum caput,
artus iuuat secuisse et arcano patrem
spoliasse sacro, iuuat in exitium senis
armasse natas. quaere materiam, dolor:
ad omne facinus non rudem dextram afferes.
Quo te igitur, ira, mittis, aut quae perfido
intendis hosti tela? nescioquid ferox
decreuit animus intus et nondum sibi
audet fateri. stulta properaui nimis:
ex paelice utinam liberos hostis meus
aliquos haberet++quidquid ex illo tuum est,
Creusa peperit. placuit hoc poenae genus,
meritoque placuit: ultimum magno scelus
animo parandum est: liberi quondam mei,
uos pro paternis sceleribus poenas date.
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu
pectusque tremuit. ira discessit loco
materque tota coniuge expulsa redit.
egone ut meorum liberum ac prolis meae
fundam cruorem? melius, a, demens furor!
incognitum istud facinus ac dirum nefas
a me quoque absit; quod scelus miseri luent?
scelus est Iason genitor et maius scelus
Medea mater++occidant, non sunt mei;
pereant, mei sunt. crimine et culpa carent,
sunt innocentes, fateor: et frater fuit.
quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant
uariamque nunc huc ira, nunc illuc amor
diducit? anceps aestus incertam rapit;
ut saeua rapidi bella cum uenti gerunt,
utrimque fluctus maria discordes agunt
dubiumque feruet pelagus, haut aliter meum
cor fluctuatur: ira pietatem fugat
iramque pietas++cede pietati, dolor.
Huc, cara proles, unicum afflictae domus
solamen, huc uos ferte et infusos mihi
coniungite artus. habeat incolumes pater,
dum et mater habeat++urguet exilium ac fuga:
iam iam meo rapientur auulsi e sinu,
flentes, gementes++osculis pereant patris,
periere matris. rursus increscit dolor
et feruet odium, repetit inuitam manum
antiqua Erinys++ira, qua ducis, sequor.
utinam superbae turba Tantalidos meo
exisset utero bisque septenos parens
natos tulissem! sterilis in poenas fui++
fratri patrique quod sat est, peperi duos.