Latin · ~7 min
Lines 1.174-1.226
Seneca the Younger, Octavia 1.174-226
Not analysed yet
Oc. Extinguat et me, ne manu nostra cadat!
Nvt. Natura uires non dedit tantas tibi.
Oc. Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.
Nvt. Vince obsequendo potius immitem uirum.
Oc. Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi?
Nvt. Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum
genitoris olim subole restituas tua.
Oc. Expectat aliam principis subolem domus;
me dira miseri fata germani trahunt.
Nvt. Confirmet animum ciuium tantus fauor.
Oc. Solatur iste nostra, non releuat mala.
Nvt. Vis magna populi est. Oc. Principis maior tamen.
Nvt. Respiciet ipse coniugem. Oc. Paelex uetat.
Nvt. Inuisa cunctis nempe. Oc. Sed cara est uiro.
Nvt. Nondum uxor est. Oc. Iam fiet, et genetrix simul.
Nvt. Iuuenilis ardor impetu primo furit,
languescit idem facile nec durat diu
in Venere turpi, ceu leuis flammae uapor:
amor perennis coniugis castae manet.
Violare prima quae toros ausa est tuos
animumque domini famula possedit diu,
iam metuit eadem++ Oc. Nempe praelatam sibi.
Nvt. Subiecta et humilis, atque monumenta extruit
quibus timorem falsa testatur suum.
Et hanc leuis fallaxque destituet deus
uolucer Cupido: sit licet forma eminens,
opibus superba, gaudium capiet breue.
Passa est similes ipsa dolores
regina deum,
cum se formas uertit in omnes
dominus caeli diuumque pater
et modo pennas sumpsit oloris,
modo Sidonii cornua tauri;
aureus idem fluxit in imbri;
fulgent caelo sidera Ledae,
patrio residet Bacchus Olympo,
deus Alcides possidet Heben
nec Iunonis iam timet iras,
cuius gener est qui fuit hostis.
Vicit sapiens tamen obsequium
coniugis altae pressusque dolor:
sola Tonantem tenet aetherio
secura toro maxima Iuno,
nec mortali captus forma
deserit altam Iuppiter aulam.
Tu quoque, terris altera Iuno,
soror Augusti coniunxque, graues
uince dolores.
Oc. Iungentur ante saeua sideribus freta
et ignis undae, Tartaro tristi polus,
lux alma tenebris, roscidae nocti dies,
quam cum scelesti coniugis mente impia
mens nostra, semper fratris extincti memor.