Latin · ~7 min
Lines 1.418-1.458
Seneca the Younger, Octavia 1.418-458
Not analysed yet
Sed in parentis uiscera intrauit suae
deterior aetas; eruit ferrum graue
aurumque, saeuas mox et armauit manus;
partita fines regna constituit, nouas
exstruxit urbes, tecta defendit sua
aliena telis aut petit praedae imminens.
neglecta terras fugit et mores feros
hominum, cruenta caede pollutas manus
Astraea uirgo, siderum magnum decus.
cupido belli creuit atque auri fames
totum per orbem, maximum exortum est malum
luxuria, pestis blanda, cui uires dedit
roburque longum tempus atque error grauis.
Collecta uitia per tot aetates diu
in nos redundant: saeculo premimur graui,
quo scelera regnant, saeuit impietas furens,
turpi libido Venere dominatur potens,
luxuria uictrix orbis immensas opes
iam pridem auaris manibus, ut perdat, rapit.
Sed ecce, gressu fertur attonito Nero
trucique uultu. quid ferat mente horreo.
Nero Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi
Sullaeque caesi referat abscisum caput.
Praefectvs Iussa haud morabor: castra confestim petam.
Se. Nihil in propinquos temere constitui decet.
Ne. Iusto esse facile est cui uacat pectus metu.
Se. Magnum timoris remedium clementia est.
Ne. Extinguere hostem maxima est uirtus ducis.
Se. Seruare ciues maior est patriae patri.
Ne. Praecipere mitem conuenit pueris senem.
Se. Regenda magis est feruida adolescentia.
Ne. Aetate in hac satis esse consilii reor.
Se. Vt facta superi comprobent semper tua.
Ne. Stulte uerebor, ipse cum faciam, deos.
Se. Hoc plus uerere quod licet tantum tibi.
Ne. Fortuna nostra cuncta permittit mihi.
Se. Crede obsequenti parcius: leuis est dea.
Ne. Inertis est nescire quid liceat sibi.
Se. Id facere laus est quod decet, non quod licet.
Ne. Calcat iacentem uulgus. Se. Inuisum opprimit.
Ne. Ferrum tuetur principem. Se. Melius fides.
Ne. Decet timeri Caesarem. Se. At plus diligi.
Ne. Metuant necesse est++ Se. Quidquid exprimitur graue est.