Latin · ~8 min
Lines 1.459-1.509
Seneca the Younger, Octavia 1.459-509
Not analysed yet
Ne. Iussisque nostris pareant. Se. Iusta impera.
Ne. Statuam ipse. Se. Quae consensus efficiat rata.
Ne. Destrictus ensis faciet. Se. Hoc absit nefas.
Ne. An patiar ultra sanguinem nostrum peti,
inultus et contemptus ut subito opprimar?
exilia non fregere summotos procul
Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor
armat ministros sceleris in caedem meam,
absentium cum maneat etiam ingens fauor
in urbe nostra, qui fouet spes exulum.
tollantur hostes ense suspecti mihi,
inuisa coniunx pereat et carum sibi
fratrem sequatur. quidquid excelsum est cadat.
Se. Pulcrum eminere est inter illustres uiros,
consulere patriae, parcere afflictis, fera
caede abstinere, tempus atque irae dare,
orbi quietem, saeculo pacem suo.
haec summa uirtus, petitur hac caelum uia.
sic ille patriae primus Augustus parens
complexus astra est, colitur et templis deus.
illum tamen Fortuna iactauit diu
terra marique per graues belli uices,
hostes parentis donec oppressit sui:
tibi numen incruenta summisit suum
et dedit habenas imperi facili manu
nutuque terras maria subiecit tuo;
inuidia tristis, uicta consensu pio,
cessit; senatus, equitis accensus fauor;
plebisque uotis atque iudicio patrum
tu pacis auctor, generis humani arbiter
electus orbem spiritu sacro regis
patriae parens: quod nomen ut serues petit
suosque ciues Roma commendat tibi.
Ne. Munus deorum est, ipsa quod seruit mihi
Roma et senatus quodque ab inuitis preces
humilesque uoces exprimit nostri metus.
seruare ciues principi et patriae graues,
claro tumentes genere quae dementia est,
cum liceat una uoce suspectos sibi
mori iubere? Brutus in caedem ducis,
a quo salutem tulerat, armauit manus:
inuictus acie, gentium domitor, Ioui
aequatus altos saepe per honorum gradus
Caesar nefando ciuium scelere occidit.
Quantum cruoris Roma tum uidit sui,
lacerata totiens! ille qui meruit pia
uirtute caelum, diuus Augustus, uiros
quot interemit nobiles, iuuenes senes
sparsos per orbem, cum suos mortis metu
fugerent penates et trium ferrum ducum,
tabula notante deditos tristi neci!