Latin
Lines 1.564-1.613
Seneca the Younger, Octavia 1.564-613
Not analysed yet
quem si fouere atque alere desistas, cadit
breuique uires perdit extinctus suas.
Ne. Hanc esse uitae maximam causam reor,
per quam uoluptas oritur; interitu caret,
cum procreetur semper, humanum genus
Amore grato, qui truces mulcet feras.
hic mihi iugales praeferat taedas deus
iungatque nostris igne Poppaeam toris.
Se. Vix sustinere possit hos thalamos dolor
uidere populi, sancta nec pietas sinat.
Ne. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?
Se. Maiora populus semper a summo exigit.
Ne. Libet experiri, uiribus fractus meis
an cedat animis temere conceptus furor.
Se. Obsequere potius ciuibus placidus tuis.
Ne. Male imperatur, cum regit uulgus duces.
Se. Nihil impetrare cum ualet, iuste dolet.
Ne. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
Se. Negare durum est. Ne. Principem cogi nefas.
Se. Remittat ipse. Ne. Fama sed uictum feret.
Se. Leuis atque uana. Ne. Sit licet, multos notat.
Se. Excelsa metuit. Ne. Non minus carpit tamen.
Se. Facile opprimetur. merita te diui patris
aetasque frangat coniugis, probitas pudor.
Ne. Desiste tandem, iam grauis nimium mihi,
instare: liceat facere quod Seneca improbat.
et ipse populi uota iam pridem moror
*590a
cum portet utero pignus et partem mei.
quin destinamus proximum thalamis diem.
Agrippina Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
Stygiam cruenta praeferens dextra facem
thalamis scelestis: nubat his flammis meo
Poppaea nato iuncta, quas uindex manus
dolorque matris uertet ad tristes rogos.
manet inter umbras impiae caedis mihi
semper memoria, manibus nostris grauis
adhuc inultis, reddita et meritis meis
funesta merces puppis et pretium imperi
nox illa qua naufragia defleui mea;
comitum necem natique crudelis nefas
deflere uotum fuerat++haud tempus datum est
lacrimis, sed ingens scelere geminauit nefas.
perempta ferro, foeda uulneribus sacros
intra penates spiritum effudi grauem
erepta pelago, sanguine extinxi meo
nec odia nati: saeuit in nomen ferus
matris tyrannus, obrui meritum cupit,
simulacra, titulos destruit mortis metu
totum per orbem, quem dedit poenam in meam
puero regendum noster infelix amor.