Latin
Lines 1.934-1.980
Seneca the Younger, Oedipus 1.934-980
Not analysed yet
mors innocentem sola Fortunae eripit.'
Haec fatus aptat impiam capulo manum
ensemque ducit. 'itane? tam magnis breues
poenas sceleribus soluis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit
scelus ruina, flebili patriae dabis?
soluendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno uertit Oedipoda, nouos
commenta partus, supplicis eadem meis
nouetur. iterum uiuere atque iterum mori
liceat, renasci semper ut totiens noua
supplicia pendasutere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa. quaeratur uia
qua nec sepultis mixtus et uiuis tamen
exemptus erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime? subitus en uultus grauat
profusus imber ac rigat fletu genas
et flere satis est? hactenus fundent leuem
oculi liquorem? sedibus pulsi suis
lacrimas sequantur: hi maritales statim
fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique uix se sedibus retinent suis;
uiolentus audax uultus, iratus ferox
iamiam eruentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit. at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, uulneri occurrunt suo.
scrutatur auidus manibus uncis lumina,
radice ab ima funditus uulsos simul
euoluit orbes; haeret in uacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cauos
alte recessus luminum et inanes sinus
saeuitque frustra plusque quam satis est furit.
tantum est periclum lucis? attollit caput
cauisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quidquid effossis male
dependet oculis rumpit, et uictor deos
conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor:
iam iusta feci, debitas poenas tuli;
inuenta thalamis digna nox tandem meis.'
rigat ora foedus imber et lacerum caput
largum reuulsis sanguinem uenis uomit.
Chorvs Fatis agimur: cedite fatis;