Latin
Lines 1.981-1.1035
Seneca the Younger, Oedipus 1.981-1035
Not analysed yet
non sollicitae possunt curae
mutare rati stamina fusi.
quidquid patimur mortale genus,
quidquid facimus uenit ex alto,
seruatque suae decreta colus
Lachesis dura reuoluta manu.
omnia certo tramite uadunt
primusque dies dedit extremum:
non illa deo uertisse licet,
quae nexa suis currunt causis.
it cuique ratus prece non ulla
mobilis ordo:
multis ipsum metuisse nocet,
multi ad fatum uenere suum
dum fata timent.
Sonuere fores atque ipse suum
duce non ullo molitur iter
luminis orbus.
Oedipvs Bene habet, peractum est: iusta persolui patri.
iuuant tenebrae. quis deus tandem mihi
placatus atra nube perfundit caput?
quis scelera donat? conscium euasi diem.
nil, parricida, dexterae debes tuae:
lux te refugit. uultus Oedipodam hic decet.
Cho. En ecce, rapido saeua prosiluit gradu
Iocasta uaecors, qualis attonita et furens
Cadmea mater abstulit gnato caput
sensitue raptum. dubitat afflictum alloqui,
cupit pauetque. iam malis cessit pudor,
sed haeret ore prima uox. Iocasta Quid te uocem?
gnatumne? dubitas? gnatus es: gnatum pudet;
inuite loquere gnatequo auertis caput
uacuosque uultus? Oe. Quis frui tenebris uetat?
quis reddit oculos? matris, en matris sonus!
perdidimus operam. congredi fas amplius
haut est nefandos. diuidat uastum mare
dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc
in alia uersus sidera ac solem auium
dependet orbis alterum ex nobis ferat.
Ioc. Fati ista culpa est: nemo fit fato nocens.
Oe. Iam parce uerbis, mater, et parce auribus:
per has reliquias corporis trunci precor,
per inauspicatum sanguinis pignus mei,
per omne nostri nominis fas ac nefas.
Ioc. Quid, anime, torpes? socia cur scelerum dare
poenas recusas? omne confusum perit,
incesta, per te iuris humani decus:
morere et nefastum spiritum ferro exige.
non si ipse mundum concitans diuum sator
corusca saeua tela iaculetur manu,
umquam rependam sceleribus poenas pares
mater nefanda. mors placet: mortis uia
quaeratur. Agedum, commoda matri manum,
si parricida es. restat hoc operi ultimum:
rapiatur ensis; hoc iacet ferro meus
coniunxquid illum nomine haud uero uocas?