Latin · ~8 min
1.1.104 to 1.1.109
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.104-109
Not analysed yet
[13,2] Debent autem hae nubes, quae hoc praestant, densae esse, leues, splendidae, planae, naturae solidae. Ob hoc omnia eiusmodi simulacra candida sunt, et similia lunaribus circulis, quia ex percussu oblique accepto sole resplendent: nam si infra solem nubes fuerit et propior, ab eo dissipatur; longe autem posita radios non remittet nec imaginem effciet. <quare? >Quia apud nos quoque specula, cum procul a nobis abducta sunt, faciem non reddunt, quia acies nostra non habet usque ad nos recursum. [13,3] Pluuiarum autem et hi soles (utar enim historica lingua) indicia sunt, utique si a parte austri constiterunt, unde maxime nubes ingrauescunt; cum utrimque solem cinxit talis effigies, tempestas, si Arato credimus, surgit. [14,1] Tempus est alios quoque ignes percurrere, quorum diuersae figurae sunt. Aliquando emicat stella, aliquando ardores sunt, hi nonnumquam fixi et haerentes nonnumquam uolubiles. Horum plura genera conspiciuntur: sunt bothyni, cum uelut corona cingente introrsus ingens caeli recessus est similis effossae in orbem specus; sunt pithiae, cum magnitudo uasti rotundique ignis dolio similis uel fertur uel uno loco flagrat; sunt chasmata, cum aliquod spatium caeli desedit et flammam uelut dehiscens in abdito ostentat. [14,2] Colores quoque horum omnium plurimi sunt: quidam ruboris acerrimi, quidam euanidae ac leuis flammae, quidam candidae lucis, quidam micantes, quidam aequaliter et sine eruptionibus aut radiis fului; uidemus ergo "stellarum longos a tergo albescere tractus". [14,3] Hae uelut stellae exiliunt et transuolant uidenturque longum ignem porrigere propter immensam celeritatem, cum acies nostra non discernat transitum eorum, sed, quacumque cucurrerunt, id totum igneum credat. Tanta est enim uelocitas motus, ut partes eius non dispiciantur, summa prendatur: intellegimus magis qua ierit stella quam qua eat. [14,4] Itaque uelut igne continuo totum iter signat, quia uisus nostri tarditas non subsequitur momenta currentis, sed uidet simul et unde exiluerit et quo peruenerit. Quod fit in fulmine: longus nobis uidetur ignis eius, quia cito spatium suum transilit, et oculis nostris occurrit uniuersum per quod deiectus est; at ille non est extenti corporis per omne, qua uenit. Neque enim tam longa et extenuata in impetum ualent.