Latin · ~8 min
1.1.110 to 1.1.115
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.110-115
Not analysed yet
[14,5] Quomodo ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis incensus uento praeceps impellitur; non semper tamen uento attrituue fit, nonnumquam et aliqua opportunitate aeris nascitur: multa enim sunt in sublimi sicca calida terrena, inter quae oritur et pabulum suum subsequens defluit ideoque uelociter rapitur. [14,6] At quale color diuersus est? Quia refert quale sit id, quod incenditur, quantum et quam uehemens, quo incenditur. Ventum autem significant eiusmodi lapsus et quidem ab ea parte, qua erumpunt. [15,1] 'Fulgores', inquis, 'quomodo fiunt, quos Graeci G-sela appellent?' Multis, ut aiunt, modis: potest illos uentorum uis edere, potest superioris caeli feruor (nam cum late fusus sit ignis, inferiora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit); potest stellarum motus cursu suo excitare ignem et in subiecta transmittere. Quid porro? Non potest fieri, ut aer uim igneam usque in aethera elidat, ex qua fulgor ardorue sit uel stellae similis excursus? [15,2] Ex his fulgoribus quaedam praeceps eunt similia prosilientibus stellis, quaedam certo loco permanent et tantum lucis emittunt, ut fugent tenebras ac diem repraesentent, donec consumpto alimento primum obscuriora sint, deinde flammae modo, quae in se cadit, per assiduam deminutionem redigantur ad nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes, cum aer spissus ignem, quem propior terris diu pauerat, usque in sidera expressit. [15,3] Horum aliqua non patiuntur moram sed transcurrunt aut extinguntur subinde, qua reluxerant: haec fulgura dicuntur, quia breuis illorum facies et caduca est nec sine iniuria decidens; saepe enim fulminum noxas ediderunt. Ab his tacta nos dicimus <fulgurita, id est fulgure> icta sine fulmine, quae G-asteroplekta Graeci uocant. [15,4] At quibus longior mora est et ignis fortior motumque caeli sequens aut etiam proprios cursus agunt, cometas nostri putant, de quibus dictum est. Horum genera sunt pogoniae et cyparissiae et lampades et alia omnia, quorum ignis in exitu sparsus est; dubium, an inter hos ponantur trabes et pithiae raro uisi: multa enim conglobatione ignium indigent, cum ingens illorum orbis aliquantum matutini amplitudinem solis exuperet.