Latin
1.1.116 to 1.1.121
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.116-121
Not analysed yet
[15,5] Inter haec licet ponas et quod frequenter in historiis legimus caelum ardere uisum, cuius nonnumquam tam sublimis ardor est, ut inter sidera ipsa uideatur, nonnumquam tam humilis, ut speciem longinqui incendii praebeat. Sub Tiberio Caesare cohortes in auxilium Ostiensis coloniae cucurrerunt tamquam conflagrantis, cum caeli ardor fuisset per magnam partem noctis parum lucidus, <ut> crassi fumidique ignis. [15,6] De his nemo dubitat, quin habeant flammam, quam ostendunt: certa illis substantia est. De prioribus quaeritur (de arcu dico et coronis), decipiant aciem et mendacio constent an in illis quoque uerum sit, quod apparet. [15,7] Nobis non placet in arcu aut corona subesse aliquid corporis certi, sed illam iudicamus speculi esse fallaciam alienum corpus nihil aliud quam mentientis. Non est enim quod in speculo ostenditur. Alioquin non exiret nec alia protinus imagine obduceretur, nec innumerabiles modo interirent modo exciperentur formae. [15,8] Quid ergo? Simulacra ista sunt et inanis uerorum corporum imitatio, quae ipsa a quibusdam ita compositis, ut hoc possint, detorquentur in prauum. Nam, ut dixi, sunt specula, quae faciem prospicientium obliquent, sunt quae in infinitum augeant, ita ut humanum habitum modumque excedant nostrorum corporum. [16,1] Hoc loco uolo tibi narrare fabellam, ut intellegas, quam nullum instrumentum irritandae uoluptatis libido contemnat et ingeniosa sit ad incitandum furorem suum. Hostius fuit Quadra, obscenitatis in scaenam usque productae. Hunc diuitem auarum, sestertii milies seruum, diuus Augustus indignum uindicta iudicauit, cum a seruis occisus esset, et tantum non pronuntiauit iure caesum uideri. [16,2] Non erat ille ab uno tantummodo sexu impurus, sed tam uirorum quam feminarum auidus fuit, fecitque specula huius notae, cuius modo rettuli, imagines longe maiores reddentia, in quibus digitus brachii mensuram et crassitudinem excederet. Haec autem ita disponebat, ut cum uirum ipse pateretur, auersus omnes admissarii sui motus in speculo uideret ac deinde falsa magnitudine ipsius membri tamquam uera gaudebat.