Latin · ~8 min
1.1.15 to 1.1.21
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.15-21
Not analysed yet
[16] Quanti aestimas ista cognoscere, et rebus terminos ponere? quantum Deus possit? materiam ipse sibi formet, an data utatur? utrum idea materiae prius superueniat, an materia ideae? deus quidquid uult efficiat, an in multis rebus illum tractanda destituant: et a magno artifice praue formentur multa, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur, saepe inobsequens arti est? [17] Haec inspicere, haec discere, his incubare, nonne transilire est mortalitatem suam, et in meliorem transcribi sortem? Quid tibi, inquis, ista proderunt? Si nihil aliud, hoc certe sciam, omnia angusta esse, mensus Deum. Sed haec deinde. LIBER PRIMUS [1,1] Nunc, ut ad propositum opus ueniam, audi, quid de ignibus sentiam, quos aer transuersos agit. Magna illos ui excuti argumentum est, quod obliqui feruntur et praerapida celeritate: apparet illos non ire sed proici. Ignium multae uariaeque facies sunt. [1,2] Aristoteles quoddam genus horum capram uocat: si me interrogaueris quare, prior mihi rationem reddas oportet, quare haedi uocentur; si autem, quod commodissimum est, conuenerit inter nos, ne alter alterum interroget, quod scit illum respondere non posse, satius erit de re ipsa quaerere quam mirari, quid ita Aristoteles globum ignis appellauerit capram. Talis enim fuit forma eius, qui bellum aduersus Persen Paulo gerente a lunari magnitudine apparuit. [1,3] Vidimus nos quoque non semel flammam ingentis pilae specie, quae tamen in ipso cursu suo dissipata est. Vidimus circa diui Augusti excessum simile prodigium, uidimus eo tempore, quo de Seiano actum est; nec Germanici mors sine denuntiatione tali fuit. [1,4] Dices mihi: 'Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes deos mortium signa praemittere et quicquam in terris esse tain magnum, quod perire mundus sciat? �. Erit aliud istius rei tempus: uidebimus an rerum omnium certus ordo ducatur et alia aliis ita implexa sint, ut quod antecedit aut causa sit sequentium aut signum; uidebimus an diis humana curae sint, an series ipsa, quid factura sit, certis rerum notis nuntiet.