Latin
1.1.22 to 1.1.27
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.22-27
Not analysed yet
[1,5] Interim illud existimo, eiusmodi ignes existere aere uehementius trito, cum inclinatio eius in alteram partem facta est et non cessit sed inter se pugnauit: ex hac uexatione nascuntur trabes et globi et faces et ardores. At cum leuius collisus et, ut ita dicam, frictus est, minora lumina excutiuntur, 'crinemque uolantia sidera ducunt�. [1,6] Tunc ignes tenuissimi iter exile designant et caelo producunt. Ideo nulla sine eiusmodi spectaculis nox est, non enim opus est ad efficienda ista magno aeris motu. Denique, ut breuiter dicam, eadem ratione fiunt ista, qua fulmina, sed ui minore: quemadmodum nubes collisae mediocriter fulgurationes efficient, maiore impetu impulsae fulmina, sic quanto illas minus presserit minor uis, tanto leuiora fulmina emittent. [1,7] Aristoteles rationem eiusmodi reddit: 'Varia et multa terrarum orbis expire, quaedam umida quaedam sicca, quaedam calentia quaedam concipiendis ignibus idonea�. Nec mirum est, si terrae omnis generis et uaria euaporatio est, cum in caelo quoque non unus appareat color rerum, sed acrior sit Caniculae rubor, Martis remissior, Iouis nullus in lucem puram nitore perducto. [1,8] Necesse est ergo in magna copia corpusculorum, quae terrae eiectant et in superiorem agunt partem, aliqua in nubes peruenire alimenta ignium, quae non tantum collisa possint ardere sed etiam afflata radiis solis. Nam apud nos quoque ramenta sulphure aspersa ignem ex interuallo trahunt. [1,9] Veri ergo simile est talem materiam inter nubes congregatam facile succendi et minores maioresue ignes existere, prout plus illis fuit aut minus uirium. Illud enim stultissimum, existimare aut decidere stellas aut transilire aut aliquid illis auferri et abradi: [1,10] nam si hoc fuisset, etiam defuissent; nulla enim nox est, qua non plurimae ire et in diuersum uideantur abduci. Atqui quo solet quaeque inuenitur loto, <et> magnitudo sua singulis constat: sequitur ergo, ut infra illas ista nascantur et cito intercidant, quia sine fundamento et sede certa sunt.