Latin
1.1.28 to 1.1.33
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.28-33
Not analysed yet
[1,11] 'Quare ergo non etiam interdiu transferuntur? �. Quid, si dicas stellas interdiu non esse, quia non apparent? Quemadmodum illae latent et solis fulgore obumbrantur, sic faces quoque transcurrunt et interdiu, sed abscondit illas diurni luminis claritas. Si quando tamen tanta uis emicuit, ut etiam aduersus diem uindicare sibi fulgorem suum possint, apparent. [1,12] Nostra certe aetas non semel uidit diurnas faces, alias ab oriente in occidentem uersas, alias ab occasu in ortum. Argumentum tempestatis nautae putant, cum multae transuolant stellae. Quod si uentorum signum est, ibi est, unde uenti sunt, id est in aere, qui medius inter lunam terrasque est. [1,13] In magna tempestate apparere quasi stellae solent uelo insidentes; adiuuari se tunc periclitantes aestimant Pollucis et Castoris numine, causa autem melioris spei est, quod iam apparet frangi tempestatem et desinere uentos: alioquin ferrentur ignes, non sederent. [1,14] Gylippo Syracusas petenti uisa est stella super ipsam lanceam constitisse. In Romanorum castris ardere uisa sunt pila, ignibus scilicet in illa delapsis, qui saepe fulminum modo ferire et animalia solent et arbusta"; sed si minore ui. utuntur, defluunt tantum et insidunt, non feriunt nec uulnerant. Alii autem inter nubes eliduntur, alii sereno, si aer ad exprimendos ignes aptus fuit: [1,15] nam sereno quoque aliquando caelo tonat ex eadem causa qua nubilo, aere inter se colliso, qui, etiamsi est lucidior ac siccior, coire tamen et facere corpora quaedam similia nubibus potest, quae percussa reddant sonum. Q,uando ergo fiunt trabes, quando clipei et uastorum imagines ignibm? Ubi in talem materiam similis incidit causa sed maior. [2,1] Videamus nunc, quemadmodum fiat is fulgor, qui sidera circumuenit. Memoriae proditum est, quo die urbem diuus Augustus' Apollonia reuersus intrauit, circa solem uisum coloris uarii circulum, qualis esse in arcu solet. Hunc Graeci G-halo uocant, nos dicere coronam aptissime possumus. Quae quemadmodum fieri dicatur, exponam.