Latin · ~8 min
1.1.40 to 1.1.44
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 1.1.40-44
Not analysed yet
[2,8] Hae, de quibus dixi, coronae cum dilapsae sunt aequaliter et in semet ipsae euanuerunt, significatur quies aeris et otium et tranquillitas; cum ad unam partem cesserunt, illinc uentus est, unde finduntur; si ruptae pluribus locis sur�t, tempestas fit. [2,9] Quare id accidat, ex his, quae iam exposui, intellegi potest. Nam si facies uniuersa subsedit, apparet temperatum esse aera, et sic placidum; si ab una parte intercisa est, apparet inde aera incumbere: et ideo illa regio uentum dabit. At cum undique lacerata et concerpta est, manifestum est a pluribus partibus in illam impetum fieri et inquietum aera hinc atque illinc assilire: itaque ex hac inconstantia caeli tam multa temptantis et undique laborantis apparet futura tempestas uentorum plurium. [2,10] Hae coronae noctibus fere circa lunam et alias stellas notantur, interdiu raro, adeo ut quidam ex Graecis negauerint omnino eas fieri, cum illos historiae coarguant. Causa autem raritatis haec est, quod solis fortius lumen est et aer ipse agitatus ab illo calefactusque solutior: lunae inertior uis est ideoque facilius a circumposito aere sustinetur; [2,11] aeque cetera sidera infirma sunt nec perrumpere aera ui sua possunt: excipitur itaque illorum imago et in materia solidiore ac minus cedente seruatur. Debet enim aer nec tam spissus esse, ut excludat ac summoueat a se lumen immissum, nec tam tenuis aut solutus, ut nullam uenientibus radiis moram praebeat. Haec noctibus temperatura contingit, cum sidera circumiectum aera luce leni non pugnaciter nec aspere feriunt spissioremque, quam solet esse interdiu, inficiunt. [3,1] At contra arcus nocte non fit aut admodum raro, quia luna non habet tantum uirium, ut nubes transeat et illis colorem suffundat, qualem accipiunt sole perstrictae. Sic enim formam arcus discoloris efficiunt: quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt aliae summissiores, quaedam crassiores, quam ut solem transmittant, aliae imbecilliores, quam ut excludant, haec inaequalitas alternis lucem umbramque permiscet et exprimit illam mirabilem arcus uarietatem.