Latin · ~10 min
1.1.45 to 1.1.49
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 1.1.45-49
Not analysed yet
[3,2] Altera causa arcus eiusmodi redditur: uidemus, cum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue foramen elidi, quae sparsa contra solem oblique positum faciem arcus repraesentat. Idem uidebis accidere, si quando uolueris obseruare fullonem: cum os aqua impleuit et uestimenta tendiculis diducta leuiter aspergit, apparet uarios edi colores in illo aere asperso, quales fulgere in arcu solent. [3,3] Huius rei causam in umore esse ne dubitaueris (non fit enim umquam arcus nisi nubilo); sed quaeramus, quemadmodum fiat. Quidam aiunt esse aliqua stillicidia, quae solem transmittant, quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, et sic utriusque intercursu effici arcum, in quo pars fulgeat, quae solem recipit, pars obscurior sit, quae exclusit et ex se umbram proximis fecit. [3,4] Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim uerum uideri, si arcus duos tantum haberet colores, si ex lumine umbraque constaret: sed nunc, <ut ait poeta,> "diuersi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant'. Videmus in eo aliquid flammei aliquid lutei aliquid caerulei et alia in picturae modum subtilibus lineis ducta, [ut ait poeta,] an dissimiles colores sint, scire non possis, nisi cum primis extrema contuleris: nam commissura decipit, usque eo mira arte naturae; quod a simillimo coepit, in dissimillimo desinit. Quid ergo istic duo colores faciunt lucis atque umbrae, cum innumerabilium ratio reddenda sit? [3,5] Quidam ita existimant arcum fieri: in ea parte, in qua iam pluit, singula stillicidia pluuiae cadentis singula esse specula, a singulis ergo reddi imaginem solis; deinde multas imagines, immo innumerabiles, et deuexas et in praeceps euntes confundi: itaque arcum esse multarum solis imaginum confusionem. [3,6] Hoc sic colligunt: pelues, inquiunt, mille sereno die porte, omnes habebunt imagines solis; in singulis foliis dispone guttas, singulae habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non amplius habebit quam unam imaginem. Quare? Quia omnis circumscripta leuitas et circumdata suis finibus speculum est. Itaque piscinam ingentis magnitudinis insertis parietibus diuide, totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit; relinque illam sic ut est: diffusa semel tibi imaginem reddet. Nihil refert, quam exiguus sit umor aut lacus: si determinatus est, speculum est. Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens defert, totidem specula sunt, totidem solis facies habent; hae contra intuenti perturbatae apparent, nec dispiciuntur interualla, quibus singulae distant, spatio prohibente discerni; unde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus.