Latin
1.1.59 to 1.1.65
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.59-65
Not analysed yet
[4,2] Inter argumenta sic nascentis arcus pono, quod celerrime nascitur. Ingens enim uariumque corpus intra momentum subtexitur caelo et aeque celeriter aboletur; nihil autem tam cito redditur quam a speculo imago; non enim facit quicquam sed ostendit. [4,3] Parianus Artemidorus adicit etiam, quale genus nubis esse debeat, quod talem solis imaginem reddit: Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit sectae pilae pars, si extra medium constiteris, quicumque iuxta te steterint, inuersi tibi uidebuntur et propiores a te quam a speculo; [4,4] idem, inquit, euenit, cum rotundam et cauam nubem intuemur <intimo> a latere, ut solis imago a nube discedat propiorque nobis sit et in nos magis conuersa. Color illi igneus a sole est, caeruleus a nube, ceteri utriusque mixturae. [5,1] Contra haec illa dicuntur. De speculis duae opiniones sunt: alii enim in illis simulacra cerni putant, id est corporum nostrorum figuras a nostris corporibus emissas ac separatas; alii non aiunt imagines in speculo sed ipsa aspici corpora retorta oculorum acie et in se rursus reflexa. Nunc nihil ad rem pertinet, quomodo uideamus quodcumque uidemus; [5,6] sed, quae modo <est> imago, similis reddi debet e speculo. Quid autem est tam dissimile quam sol et arcus, in quo neque figura solis neque color neque magnitudo apparet? Arcus longe amplior est longeque ea parte, qua fulget, rubicundior quam sol, ceteris uero coloribus diuersus. [5,3] Deinde cum uelis speculum inesse aeri, des oportet mihi eandem leuitatem corporis, eandem aequalitatem, eandem nitorem. Atqui nullae nubes habent similitudinem speculi: per medias saepe transimus nec in illis nos cernimus; qui montium summa conscendunt, despectant nubem nec tamen imaginem in illa suam aspiciunt. [5,4] "Singula stillicidia singula specula sunt". Concedo; sed illud nego, ex stillicidiis constare nubem. Habet enim quaedam, ex quibus fieri stillicidia possint, non ipsa; ne aquam quidem habent nubes sed materiam futurae aquae.