Latin
1.1.54 to 1.1.58
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.54-58
Not analysed yet
[3,11] Illud dubium esse nulli potest, quin arcus imago solis sit roscida et caua nube concepta. Quod ex hoc tibi appareat: numquam non aduersa soli est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit aut sustulit, in contrarium mota; illo enim descendente altior est, alto depressior. Saepe talis nubes a latere solis est nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem trahit. [3,12] Varietas autem non ob aliam causam fit, quam quia pars coloris sole est, pars a nube: in illa umor modo caeruleas lineas modo uirides modo purpurae similes et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc uarietatem efficientibus, remisso et intento. Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum modum exit: interest, quamdiu macerata sit, crassius medicamentum an aquatius traxerit, saepius mersa sit et excocta an semel tincta. [3,13] Non est ergo mirum si, cum duae res sint, sol et nubes, id est corpus et speculum, tam multa genera colorum exprimuntur, quam multis generibus possunt ista incitari aut relanguescere: alius est enim color ex igneo lumine, alius ex obtunso et leniore. [3,14] In aliis rebus uaga inquisitio est, ubi non habemus, quod manu tenere possimus, et late coniectura mittenda est; hic apparet duas causas esse arcus, solem nubemque, quia nec sereno umquam fit nec nubilo ita, ut sol lateat: ergo utique ex his est, quorum sine altero non est. [4,1] iamnunc illud accedit, quod aeque manifestum est, speculi ratione imaginem reddi, quia numquam nisi e contrario redditur, id est nisi ex altera parte stetit quod appareret, ex altera quod ostenderet. Rationes, quae non persuadent sed cogunt, a geometris aferuntur, nec dubium cuiquam relinquitur, quin arcus imago solis sit male expressi ob uitium figuramque speculi: nos interim temptemus alias probationes, quae de plano legi possint.