Latin
1.1.70 to 1.1.74
Seneca the Younger, Quaestiones Naturales 1.1.70-74
Not analysed yet
[5,9] Modo, inquit, inter argumenta ponebas semper arcum contra solem excitari, quia ne a speculo quidem imago redderetur nisi aduerso. Hoc, inquit, commune nobis est: nam quemadmodum opponendum est speculo id, cuius in se imaginem transferat, sic, ut nubes infici possint, ita sol ad hoc apte ponendus est; non enim idem facit, undecumque effulsit, et ad hoc opus est radiorum idoneus ictus. [5,10] Haec dicuntur ab his, qui uideri uolunt nubem colorari. Posidoniu et hi, qui speculari ratione talem effici iudicant uisum, hoc respondent: "Si ullus esset in arcu color, permaneret et uiseretur eo manifestius, quo propius: nunc imago arcus, ex longinquo clara, interit, cum ex uicino uentum est." [5,11] Huic contradictioni non consentio, cum ipsam sententiam probem. Quare? Dicam: quia coloratur quidem nubes, sed ita, ut color eius non undique appareat (nam ne ipsa quidem undique apparet; nubem enim nemo, qui in ipsa est, uidet): quid ergo mirum, si color eius non uidetur ab eo, a quo ipsa non uisitur? Atqui ipsa, quamuis non uideatur, est: ergo et color. Ita non est argumentum falsi coloris, quod apparere accedentibus desinit. Idem enim in ipsis euenit nubibus, nec ideo falsae sunt, quia non uidentur. [5,12] "Praeterea, cum dicitur tibi nubem sole suffectam, non dicitur tibi colorem illum inustum esse uelut duro corpori et stabili ac manenti, sed ut fluido et uago et nihil amplius quam breuem speciem recipienti. Sunt etiam quidam colores, qui ex interuallo uim suam ostendunt: purpuram Tyriam, quo melior est saturiorque, eo altius oportet teneas, ut fulgorem suum intendat. Non tamen ideo non habet colorem illa, quia, quem optimum habet, non quomodocumque explicatur ostendit." [5,13 In eadem sententia sum qua Posidonius, ut arcum iudicem fieri nube formata in modum concaui speculi et rotundi, cui forma sit partis e pila secta. Hoc probari, nisi geometrae adiuuerint, non potest, qui argumentis nihil dubii relinquentibus docent solis illam esse effigiem non similem. Neque enim ommia ad uerum specula respondent.