Latin · ~8 min
1.1.75 to 1.1.79
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 1.1.75-79
Not analysed yet
[5,14] Sunt, quae uidere extimescas (tantam deformitatem corrupta facie uisentium reddunt, seruata similitudine in peius); sunt, quae cum uideris, placere tibi uires tuae possint (in tantum lacerti crescunt et totius corporis super humanam magnitudinem habitus augetur); sunt, quae dextras facies ostendant, sunt, quae sinistras, sunt, quae detorqueant et uertant: quid ergo mirum est eiusmodi speculum in nube quoque fieri, quo solis species uitiosa reddatur? [6,1] Inter cetera argumenta et hoc erit, quod numquam maior arcus dimidio circulo apparet et quod eo minor est, quo altior sol. . . [6,2] Quare tamen, si imago solis est arcus, longe ipso sole maior apparet? Quia est alicuius speculi natura talis, ut maiora multo, quae uidit, ostendat et in portentuosam magnitudinem augeat formas, alicuius inuicem talis, ut minuat. [6,3] Illud mihi dic, quare in orbem eat facies, nisi orbi redditur? Dices enim fortasse, unde sit illi color uarius: unde talis figura sit, non dices, nisi aliquod exemplar, ad quod formetur, ostenderis. Nullum autem quam solis est, a quo cum tu quoque fatearis illi colorem dari, sequitur, ut et detur forma. Denique inter me teque conuenit colores illos, quibus caeli regio depingitur, a sole esse; illud unum inter nos non conuenit: tu dicis illum colorem esse, ego uideri; qui siue est, siue uidetur, a sole est. Tu non expedies, quare color ille subito desinat, cum omnes fulgores paulatim discutiantur. [6,4] Pro me est et repentina eius facies et repentinus interitus: proprium enim hoc speculi est, in quo non per partes struitur quod apparet, sed statim totum fit; aeque cito omnis imago aboletur in illo quam ponitur. Nihil enim aliud ad ista efficienda uel remouenda opus est quam ostendi et abduci. Non est ergo propria in ista nube substantia, nec corpus est sed mendacium et sine re similitudo. Vis scire hoc ita esse? Desinet arcus, si obtexeris solem. Oppone, inquam, soli alteram nubem: huius uarietas interibit.