Latin · ~7 min
2.1.1 to 2.1.7
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.1-7
Not analysed yet
[1,1] Omnis de uniuerso quaestio in caelestia, sublimia, et terreae diuiditur. Prima pars naturam siderum scrutatur, et magnitudinem, et formam ignium, quibus mundus includitur :solidumne sit coelum, ac firmae concretaeque materiae, an ex subtili tenuique nexum ; agatur, an agat ; et infra se sidera habeat, an in contextu sui fixa ; quemadmodum sol anni uices seruet; an retro flectat :cetera deinceps his similia. [1,2] Secunda pars tractat inter coelum terramque uersantia. Haec sont nubila, imbres, niues, et «humanas motura tonitrua mentes; »quaecumque aer facit patiturue. Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars de agris, terris, arbustis, satis, quaerit, et, ut iurisconsultorum uerbo utar, de omnibus quae solo continentur. [1,3] Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusque dicturus? Quia, cum motus terrae fiat spiritu, spiritus autem sit aer agitatus, etsi subeat terras, non ibi spectandus est :cogitetur in ea sede, in qua illum natura disposuit. [1,4] Dicam, quod magis uidebitur mirum :inter coelestia et de terra dicendum erit. Quare? inquis ; quia cum propria terrae excutimus suo loco, utrum lata sit, et inaequalis, et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet, et in orbem partes suas cogat; alliget aquas, an aquis alligetur ipsa; animal sit, an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus, sed alieni ; et cetera huiusmodi quoties in manus uenerint, terram sequentur, et in imis collocabuntur. [1,5] At ubi quaeretur, quis terrae sit situs, qua parte mundi subsederit, quomodo aduersus sidera coelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, et, ut ita dicam, meliorem conditionem sequitur. [2,1] Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia diuiditur, quaedam in commune sunt dicenda, et hoc primum praesumendum, inter ea corpora, a quibus unitas est, aera esse.