Latin · ~9 min
2.1.8 to 2.1.14
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.8-14
Not analysed yet
[2,2] Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies si paulo altius repetiero, et dixero aliquid esse continuum, aliquid commissum. Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Unitas est sine commissura continuatio, et duorum inter se coniunctorum corporum tactus. [2,3] Numquid dubium est, quin ex his corporibus quae uidemus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita? Illa constant aut nexu, aut aceruatione: ut puta funis, frumentum, nauis. Rursus non composita: ut arbor lapis. Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum. [2,4] Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti uoluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam. Quare istud? si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est. [3,1] Omnia que in notitiam nostram cadunt uel cadere possunt, mundus complectitur. Ex bis quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat. [3,2] Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa, nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia ; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur. [4,1] Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria. Hic est enim qui caelum terramque connectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. Separat, quia medius interuenit; iungit quia utrique per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid accepit a terris, rursus uim siderum in terrena transfundit. [4,2] Quasi partem mundi uoco ut animalia et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque pars uniuersi est, quia in consummationem totius assumptum et quia non est sine hoc uniuersum. Vnum autem animal et una arbor quasi pars est, quia, quamuis perierit, tamen id ex quo perit, totum est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est. Habet autem unitatem quicquid alicuius rei natiua pars est. Nihil enim nascitur sine unitate.