Latin · ~8 min
2.1.100 to 2.1.105
Seneca the Younger, QUAESTIONES NATURALES 2.1.100-105
Not analysed yet
[33,1] Nunc ad fulmina reuertamur. Quorum ars in haec tria diuiditur :quemadmodum exploremus, quemadmodum interpretemur ; quemadmodum expiemus. Prima pars ad formulam pertinet, secunda ad diuinationem, tertia ad propitiandos deos, quos bono fulmine rogare oportet, malo deprecari ; rogare, ut promissa firment; deprecari, ut remittant minas. [34,1] Summam esse uim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur ; quicquid exta, quicquid aues minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec extis nec aue contraria refellitur. [34,2] In quo mihi falli uidentur. Quare? Quia uero uerius nihil est. Si aues futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt. Non enim nunc auem comparo et fulmen, sed duo ueri signa, quae, si uerum significant, paria sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submouet extorum uel augurii iudicia, male inspecta exta, male seruata auguria sunt. Non enim refert utrius rei species maior sit uel natura potentior ; si utraque res ueri attulit signa, quantum ad hoc, par est. [34,3] Si dicas flammae maiorem uim esse quam fumi, non mentieris ; sed, ad indicandum ignem, idem ualet flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt : «Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum. erit auctoritas maior »,fortasse consentiam. Si hoc dicunt : «Quamuis altera res uerum praedixisset, fulminis ictus priora deleuit et ad se fidem. traxit, »falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint. Fatum unum est ; quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit: idem est. [34,4] Ita dico, non refert idem an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaerimus, idem est. [35,1] Fatum fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est. Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata? -Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt ista et nihil uota esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant.